Skip to content

DISPUTATIONES ROMANAE EUROPAE LATINAE

19 May 2011

Alea Fati

Europa Latina et Academia Vivarii Novi omnes amicos qui linguam Latinam amant et Latine colloqui cupiunt ad Ferias Latinas invitant
Romae, a die XV ad diem XXI m. Iulii a. MMXI in sede Academiae Vivarii Novi

ALEA FATI

Interprete metu, ad deteriora semper hominum animi inclinant: quod Livius dixit, id nostra aetate cottidie experimur. Atrocia enim fata, quasi Damoclis ensis seta equina suspensus, nostris in cervicibus assidue imminere et impendere videntur. Omnia timemus, metuimus, pavescimus: ne opere expertes victum tolerare nequeamus, ne hominum societas civesque, inter quos vitam agimus, nos alios mores colentes ex
suis circulis exterminent, ne infesti tromocratae exitiales nobis parent insidias, ne rerum flumen illamque perpetuam instrumentorum accessionem persequi nullo modo valeamus. Inde fit ut hinc nos liberos esse
credamus, cum numquam illi metui, qui in nostris dominatur animis non turpiter inserviamus, illinc, omnibus prorsus fundamentis destituti, in incertis vagisque harenis vestigia ponamus, atque in vento vitarum nostrarum libros et in rapida conemur inscribere aqua. Inde enascitur et alitur libido, qua animos ad mores, qui identidem sunt in pretio, accommodare conformareque curiose studemus; inde denique suspensi semper et nobis minime confidentes evadimus. Hoc igitur omnium gentium conventu illud explorare conabimur, quid de hisce argumentis senserint maiores; quid Latine Graeceve scripserint
nobisque tradiderint iam inde ab antiquis temporibus usque ad praeteritum saeculum qui de vano rerum metu disseruerunt. Quorum opiniones et placita cum iis, quae hac nostra aetate fieri videmus, conferentes, nihil praeter ipsum metum esse timendum fortasse colligemus.
(Aloisius Miraglia)

Ordo rerum in Feriis Latinis agendarum
Veneris die XV m. Iulii
Participes in Academiam Vivarii Novi recipientur (quae secus viam a Conrado Barbagallo nuncupatam sita est, in aedibus numero XX signatis)
20.30 Cena
Saturni die XVI m. Iulii
8.00 – 8.45 Ientaculum
9.00 – 10.30 Sessio I
11.00 – 12.30 Sessio II
13.00 Prandium
14.30 – 16.00 Sessio III
16.30 – 18.00 Sessio IV
20.00 Cena
21.00 Ludi et cantus

Dominico die XVII m. Iulii
9.00 Missa sacra celebrabitur
10.00 Ientaculum
11.00 -12.30 Sessio I
13.00 Prandium
15.00 Participes raeda longa Romam petent
15.30 – 19 Mirabilia Romae lustrabuntur
20.00 Cena
21.00 Ludi et cantus

Lunae die XVIII m. Iulii
8.00 – 8.45 Ientaculum
9.00 – 10.30 Sessio I
11.00 – 12.30 Sessio II
13.00 Prandium
14.30 – 16.00 Sessio III
16.30 – 18.00 Sessio IV
20.00 Cena
21.00 Ludi et cantus

Martis die XIX m. Iulii
8.00 – 8.45 Ientaculum
9.00 – 10.30 Sessio I
11.00 – 12.30 Sessio II
13.00 Prandium
14.30 – 16.00 Sessio III
16.30 – 18.00 Sessio IV
20.00 Cena
21.00 Ludi et cantus

Mercurii die XX m. Iulii
8.00 – 8.45 Ientaculum
9.00 – 10.30 Sessio I
11.00 – 12.30 Sessio II
13.00 Prandium
14.30 – 16.00 Sessio III
16.30 – 18.00 Conclusio
20.00 Cena dapibus ab antiquis scriptoribus Latinis descriptis

Iovis die XXI m. Iulii
8.00 -8.45 Ientaculum
Participes proficiscentur

Index moderatorum
Mauro AGOSTO
Antonio ANTONIONI
Stefano DI BRAZZANO
Vladislav DOLIDON
Rosa Elisa GIANGOIA
Luigi MIRAGLIA
Claudio PIGA
Giancarlo ROSSI

De rebus ad Ferias Latinas pertinentibus

De nomine Feriis Latinis dando
Qui Feriis Latinis interesse volunt, ii per schedam infra positam, qua omnia indicia necessaria contineantur cursu electronico vel epistulis nomen dare statim possunt. Eodem tempore solvantur oportet integrum pretium participandi et commorandi; cum enim cubicula sint in antecessum reservanda, si quis ultimo temporis puncto casu quodam impediatur quominus Feriarum Latinarum particeps sit, ei pecunia soluta non reddetur.
Scheda qua nomen Feriis Latinis detur
Praenomen……………………………………… Nomen…………………………………………………………………………………..
Inscriptio cursualis……………………………………………………………………………………………………
Urbs sive oppidum……………………………………………………….
Numerus cursualis……………………………………………………….
Numerus telephonicus………………………………………………….
Inscriptio cursualis electronica……………………………………….
Visne iter ad Romae mirabilia lustranda facere? Ita est [ ] Ita non est [ ]

Sino Feriarum Latinarum moderatores indiciis quae ad me pertinent uti iuxta Legis Decretum Italiae Re.P. 196/2003

Pretia

Pretium participandi
XXX nummi Europaei

Pretium commorandi
CCCXC nummi Europaei in cubiculo compluribus lectis, quod uno lecto cubicula desunt

Iter die dominico raeda longa ad Romae mirabilia lustranda
X nummi Europaei

Inscriptio cursualis ubi epistulas cum scheda mittere

Rosa Elisa Giangoia
Via Magnaghi, 6/11
I 16129 GENOVA
(Italia)

Inscriptiones electronicae ubi schedam mittere

giangoia2002@yahoo.it

Ubi mittere pecuniam

Rosa Elisa GIANGOIA
BANCA GENERALI
IBAN IT 08 M 03075 02200 CC8500323910
BIC BGENIT2T

Telephoni numerus

039 010585377

De lingua seminariorum propria

Seminariorum propria lingua Latinus sermo est.

De diplomatis quae testimonio sint aliquem Feriis Latinis interfuisse

Sub Feriarum Latinarum finem omnibus qui nomine temperi dato interfuerunt diploma concedetur.

One Comment leave one →
  1. 19 May 2011 12:33

    Hi, this is a comment.
    To delete a comment, just log in, and view the posts’ comments, there you will have the option to edit or delete them.

Leave a comment